Missale Romanum

Oblatio donorum

21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.

22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.

23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus panem,
quem tibi offérimus,
fructum terræ et óperis mánuum hóminum:
ex quo nobis fiet panis vitæ.

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in sæcula.

24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:

Per huius aquæ et vini mystérium
eius efficiámur divinitátis consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus vinum,
quod tibi offérimus,
fructum vitis et óperis mánuum hóminum,
ex quo nobis fiet potus spiritális.

Deinde calicem super corporale deponit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in sæcula.

26. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto
suscipiámur a te, Dómine;
et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,
ut pláceat tibi, Dómine Deus.

27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.

28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,
et a peccáto meo munda me.

29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:

Oráte, fratres:
ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Populus surgit et respondet:

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis
ad laudem et glóriam nóminis sui,
ad utilitátem quoque nostram
totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.

30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:

Amen.

Oratio super oblata

31. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

Tonus simplex introductionis invenitur in Appendice I.

Manus extendens, dicit:

Dóminus vobíscum.

Populus respondet:

Prex eucharistica

Et cum spíritu tuo.

Sacerdos, manus elevans, prosequitur:

Sursum corda.

Populus:

Habémus ad Dóminum.

Sacerdos, manibus extensis, subdit:

Grátias agámus Dómino Deo nostro.

Populus:

Dignum et iustum est.

Sacerdos prosequitur præfationem, manibus extensis.

In fine autem præfationis iungit manus et, una cum populo, ipsam præfationem concludit, cantans vel clara voce dicens:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

32. In omnibus Missis licet sacerdoti celebranti partes præsertim præcipuas Precis eucharisticæ cantare, ut infra, notis ditantur.

In Prece eucharistica prima, seu Canone romano, ea quæ inter parentheses includuntur omitti possunt.

Miércoles de la XX semana del tiempo ordinario
O bien: san Juan Eudes, presbítero (memoria libre). En México: beatos Pedro Zúñiga y Luis Flores (memoria libre)